

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 1: Versus 2
Sicut scriptum est.Marcus prophetarum testimonia praemittit quibus haec vetera et non nova, sed a prophetis praescita et praedicta asserit, in quo et Judaeos qui legem et prophetas susceperant ad Evangelium invitat: et gentiles qui Evangelium tenebant ad venerationem legis et prophetarum provocat, ne quis juxta haereticos alterum sine altero suscipiat.Ecce mitto.[BEDA.]Angelus dicitur Joannes non societate naturae, ut mentitur Origenes, sed officii dignitate: sicut et sacerdotes, de quibus dicitur:Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem exquirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est[Mal. 2.].[ID.]Nota quod hoc testimonium:Ecce ego mitto angelum,etc., Malachiae est, utrumque tamen dicit Isaiae esse, quia, etc., usque ad omnes prophetae uno spiritu locuti sunt quasi uno ore.